Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quaedam efficienda sunt. id autem contingit, cum magnis alioqui malis gravius esse id quod passi sumus, ostenditur; quale est apud Virgilium:

  1. O felix una ante alias Priameïa virgo,
  2. hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis
  3. iussa mori—
(quam miser enim casus Andromachae, si comparata
v4-6 p.430
ei felix Polyxena);

aut cum ita exaggeramus iniuriam nostram, ut etiam quae multo minora sunt intoleranda dicamus: si pulsasses, defendi non poteras; vulnerasti. sed haec diligentius, cum de amplificatione dicemus. [*]( de amplificatione dicemus, Halm : ad eam amplificationem dicemus, AG: ad eam amplificationem venerimus, dicemus, vulgo. ) Interim notasse contentus sum, non id solum agere adfectus, ut, quae sunt, ostendantur acerba ac luctuosa, sed etiam ut, quae toleranda haberi solent, gravia videantur: ut cum in maledicto plus iniuriae quam in manu, in infamia plus poenae dicimus quam in morte.

namque in hoc eloquentiae vis est, ut iudicem non in id tantum compellat, in quod ipsa rei natura ducetur, sed aut, qui non est, aut maiorem quam est, faciat adfectum. haec est illa, quae δείνωσις vocatur, rebus indignis, asperis, invidiosis addens vim oratio; qua virtute praeter alias plurimum Demosthenes valuit.

quodsi tradita mihi sequi praecepta sufficeret satisfeceram huic parti, nihil eorum quae legi vel didici, quod modo probabile fuit, omittendo; sed eruere in animo est quae latent, et penitus ipsa huius loci aperire penetralia, quae quidem non aliquo tradente, sed experimento meo ac natura ipsa duce accepi. summa enim,

quantum ego quidem sentio, circa

v4-6 p.432
movendos adfectus in hoc posita est, ut moveamur ipsi. nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si verba vultumque tantum, non etiam animum accommodarimus. quid enim aliud est causae, ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare videantur et ira nonnunquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum? quare in iis,

quae esse verisimilia volemus, simus ipsi similes eorum qui vere patiuntur adfectibus, et a tali animo proficiscatur oratio qualem facere iudicem volet. an ille dolebit, qui audiet me, qui in hoc dicam, non dolentem? irascetur, si nihil ipse, qui in iram concitat se idque exigit, similia patietur? siccis agentis oculis lacrimas dabit? fieri non potest.

nec incendit nisi ignis nec madescimus nisi humore nec res ulla dat alteri colorem quem non ipsa habet. primum est igitur, ut apud nos valeant ea quae valere apud iudicem volumus, adficiamurque antequam adficere conemur.

at quomodo fiet, ut adficiamur? neque enim sunt motus in nostra potestate. temptabo etiam de hoc dicere. quas φαντασίας Graeci vocant, nos sane visiones appellemus, per quas imagines rerum absentium ita repraesentantur animo, ut eas cernere

v4-6 p.434
oculis ac praesentes habere videamur.

has quisquis bene conceperit, is erit in adfectibus potentissimus. hunc quidam dicunt εὐφαντασίωτον, qui sibi res, voces, actus secundum verum optime finget; quod quidem nobis volentibus facile continget. nisi [*]( nisi, Törinebladh: nihil, AG. ) vero inter otia animorum et spes inanes et velut somnia quaedam vigilantium ita nos hae de quibus loquor imagines prosequuntur, ut peregrinari, navigare, proeliari, populos alloqui, divitiarum, quas non habemus, usum videamur disponere, nec cogitare sed facere: hoc animi vitium ad utilitatem non transferemus?

at hominem occisum queror; non omnia, quae in re praesenti accidisse credibile est, in oculis habebo? non percussor ille subitus erumpet? non expavescet circumventus? exclamabit vel rogabit vel fugiet? non ferientem, non concidentem videbo? non animo sanguis et pallor et gemitus extremus, denique exspirantis hiatus insidet?

insequiturἐνάργεια, quae a Cicerone illustratio et evidentia nominatur, quae non tam dicere videtur quam ostendere; et adfectus non aliter, quam si

v4-6 p.436
rebus ipsis intersimus, sequentur. an non ex his visionibus illa sunt; excussi manibus radii, revolutaque pensa? — levique patens in pectore vulnus? equus ille in funere Pallantis,—positis insignibus? quid ? non idem poeta penitus ultimi fati concepit imaginem, ut diceret:

et dulces moriens reminiscitur Argos? ubi vero miseratione opus erit, nobis ea, de quibus queremur, accidisse credamus atque id animo nostro persuadeamus. nos illi simus, quos gravia, indigna, tristia passos queremur, nec agamus rem quasi alienam, sed adsumamus parumper illum dolorem. ita dicemus, quae in nostro simili casu dicturi fuissemus. [*]( fuissenus, Halm : vidissemus, AG. )

vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi. quodsi in alienis scriptis sola pronuntiatio ita falsis accendit adfectibus, quid nos faciemus, qui ilia cogitare debemus ut moveri periclitantium vice possimus?

sed in schola quoque rebus ipsis adfici convenit easque veras sibi fingere, hoc magis quod

v4-6 p.438
illic ut litigatores loquimur frequentius quam ut advocati. orbum agimus et naufragum et periclitantem, quorum induere personas quid attinet, nisi adfectus adsumimus? haec dissimulanda mihi non fuerunt, quibus ipse, quantuscunque sum aut fui, pervenisse me ad aliquod nomen ingenii credo; frequenter motus sum, ut me non lacrimae solum deprehenderent, sed pallor et veri similis dolor.