Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque illum, qui, cum esset cruentus gladius ab accusatore prolatus, quo is hominem probabat occisum, subito ex subselliis ut territus fugit et, capite ex parte velato cum ad agendum ex turba prospexisset, interrogavit, an iam ille cum gladio recessisset. fecit enim risum, sed ridiculus fuit.

discutiendae tamen oratione eiusmodi scenae, egregieque Cicero, qui contra imaginem Saturnini pro Rabirio graviter et contra iuvenem, cuius subinde vulnus ira iudicio resolvebatur, pro Vareno multa dixit urbane.

sunt et illi leniores epilogi, quibus adversario satisfacimus, si forte sit eius persona talis, ut illi debeatur reverentia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam hortamur. quod est genus egregie tractatum a Passieno, cum Domitiae uxoris suae pecuniaria lite adversus fratrem eius Ahenobarbum ageret; nam, cum de necessitudine multa dixisset, de fortuna quoque, qua uterque abundabat, adiecit: nihil vobis minus deest, quam de quo contenditis.

omnes autem hos adfectus, etiamsi quibusdam

v4-6 p.414
videntur ira prooemio atque ira epilogo sedem habere, ira quibus sane sint frequentissimi, tamen aliae quoque partes recipiunt, sed breviores, ut cum ex iis plurima sint reservanda. [*]( sint reservanda, early editor: sit res eruenda, MSS. ) At hic, si usquam, totos eloquentiae aperire fontes licet.

nam et, si bene diximus reliqua, possidebimus iam iudicum animos, et e confragosis atque asperis evecti tota pandere possumus vela, et, cum sit maxima pars epilogi amplificatio, verbis atque sententiis uti licet magnificis et ornatis. tum est commovendum theatrum. cum ventum est ad ipsum illud, quo veteres tragoediae comoediaeque cluduntur, plodite .

in aliis autem partibus tractandus erit adfectus, ut quisque nascetur, nam neque exponi sine hoc res atroces et miserabiles debent; cum de qualitate alicuius rei quaestio est, probationibus uniuscuiusque rei recte subiungitur.

ubi vero coniunctam ex pluribus causam agimus, etiam necesse erit uti pluribus quasi epilogis, ut ira Verrem Cicero fecit. nam et Philodamo et nauarchis et cruci civis Romani et aliis plurimis suas lacrimas dedit.

sunt , qui hos μερικοὺς ἐπιλόγους vocent, quo partitam perorationem

v4-6 p.416
significant. mihi non tam partes eius quam species videntur, siquidem et epilogi et perorationis nomina ipsa aperte satis ostendunt, hanc esse consummationem orationis.

quamvis autem pars haec iudicialium causarum summe praecipueque constet adfectibus, et aliqua de iis necessario dixerim, non tamen potui ac ne debui quidem istum locum in unam speciem concludere. quare adhuc opus superest, cum ad obtinenda quae volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi iudicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut transfigurandi. qua de re pauca,

quae postulabat materia, sic attigi, ut magis quid oporteret fieri quam quo id modo consequi possemus, ostenderem. nunc altius omnis rei repetenda ratio est. nam et per totam, ut diximus, causam locus est adfectibus. et eorum non simplex natura nec in transitu tractanda, quo nihil adferre maius vis orandi potest.

nam cetera forsitan tenuis quoque et angusta ingenii vena, si modo vel doctrina vel usu sit adiuta, generare atque ad frugem aliquam perducere queat; certe sunt semperque fuerunt non parum

v4-6 p.418
multi, qui satis perite, quae essent probationibus utilia, reperirent; quos equidem non contemno, sed hactenus utiles credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque (ut dicam, quod sentio) dignos, a quibus causam diserti docerentur. qui vero iudicem rapere et, in quem vellet habitum animi, posset perducere, quo dicente [*]( dicente, Spalding : dicto, MSS. ) flendum irascendumve esset, rarus fuit.

atqui hoc est quod dominetur in iudiciis, haec eloquentia regnat. [*]( eloquentia regnat, Halm : eloquentiam regunt, MSS. ) Namque argumenta plerumque nascuntur ex causa, et pro meliore parte plura sunt semper, ut, qui per haec vicit, tantum non defuisse sibi advocatum sciat.

ubi vero animis iudicum vis adferenda est et ab ipsa veri contemplatione abducenda mens, ibi proprium oratoris opus est. hoc non docet litigator, hoc causarum libellis non continetur. probationes enim efficiant sane ut causam nostram meliorem esse iudices putent, adfectus praestant ut etiam velint; sed id quod volunt credunt quoque.

nam cum irasci, favere, odisse, misereri coeperunt, agi iam rem suam existimant; et, sicut amantes de forma iudicare non possunt, quia

v4-6 p.420
sensum oculorum praecipit animus, ita omnem veritatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus adfectibus; aestu fertur et velut rapido flumini obsequitur.