Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

periclitantem vero commendat dignitas et studia

v4-6 p.396
fortia et susceptae bello cicatrices et nobilitas et merita maiorum. hoc , quod proxime dixi, Cicero atque Asinius certatim sunt usi, pro Scauro patre hic ille pro filio.

commendat et causa periculi, si suscepisse inimicitias ob aliquod factum honestum videtur; praecipue bonitas, humanitas, misericordia. iustius enim tum petere ea quisque videtur a iudice, quae aliis ipse praestiterit. referenda pars haec quoque ad utilitatem rei publicae, ad iudicum gloriam, ad exemplum,

ad memoriam posteritatis. plurimum tamen valet miseratio, quae iudicem non flecti tantum cogit, sed motum quoque animi sui lacrimis confiteri. haec petentur aut ex iis, quae passus est reus, aut iis quae cum maxime patitur, aut iis quae damnatum manent; quae et ipsa duplicantur, cum dicimus ex qua illi fortuna et ira quam recidendum sit.

adfert ira his momentum et aetas et sexus et pignora; liberi, dico, et parentes et propinqui. quae omnia tractari

v4-6 p.398
varie solent. nonnunquam etiam ipse patronus has partes subit, ut Cicero pro Milone, O me miserum! o te infelicem! reuocare me tu ira patriam, Milo, potuisti per hos, ego te ira patria per eosdem retinere non potero? maximeque , si, ut tum accidit, non conveniunt ei qui accusatur preces.

nam quis ferret Milonem pro capite suo supplicantem, qui a se virum nobilem interfectum, quia id fieri oportuisset, fateretur? ergo et illi captavit ex ipsa praestantia animi favorem et ira locum lacrimarum eius ipse successit. his praecipue locis utiles sunt prosopopoeiae, id est fictae alienarum personarum orationes, quales litigatorum ore dicit patronus. nudae tantum res movent; at cum ipsos loqui fingimus,

ex personis quoque trahitur adfectus Non enim audire iudex videtur aliena mala deflentis, sed sensum ac vocem auribus accipere miserorum, quorum etiam mutus aspectus lacrimas movet; quantoque essent miserabiliora, si ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad adficiendum potentiora, cum velut ipsorum ore

v4-6 p.400
dicuntur, ut scenicis actoribus eadem vox eademque pronuntiatio plus ad movendos adfectus sub persona valet.

itaque idem Cicero, quanquam preces non dat Miloni, eumque potius animi praestantia commendat, accommodavit tamen ei verba, convenientes etiam forti viro conquestiones: frustra , inquit, mei suscepti labores! O spes fallaces! O cogitationes inanes meas! nunquam tamen debet esse longa miseratio, nec sine causa dictum est, nihil facilius quam lacrimas inarescere.

nam cum etiam veros dolores mitiget tempus, citius evanescat necesse est illa, quam dicendo effinximus, imago; ira qua si moramur, lacrimis fatigatur auditor et requiescit et ab illo, quem ceperat, impetu ad rationem redit.

non patiamur igitur frigescere hoc opus, et adfectum, cum ad summum perduxerimus, relinquamus nec speremus fore ut aliena quisquam diu ploret. ideoque cum ira aliis tum maxime ira hac parte debet crescere oratio, quia, quidquid non adiicit prioribus, etiam detrahere videtur, et facile deficit adfectus qui descendit.

non solum autem dicendo sed etiam faciendo quaedam lacrimas mouemus, unde et producere ipsos,

v4-6 p.402
qui periclitentur, squalidos atque deformes et liberos eorum ac parentes institutum, et ab accusatoribus cruentum gladium ostendi et lecta e vulneribus ossa et vestes sanguine perfusas videmus, et vulnera resolvi, verberata corpora nudari.

quarum rerum ingens plerumque vis est velut ira rem praesentem animos hominum ducentium, ut populum Romanum egit ira furorem praetexta C. Caesaris praelata ira funere cruenta. sciebat interfectum eum, corpus denique ipsum impositum lecto erat, at vestis tamen illa sanguine madens ita repraesentavit imaginem sceleris, ut non occisus esse Caesar sed tum maxime occidi videretur.

sed non ideo probaverim, quod factum et lego et ipse aliquando vidi, depictam ira tabula sipariove [*](sipariove, F. C. Cotlradus: supra Iovem, MSS.) imaginem rei, cuius atrocitate iudex erat commovendus. quae enim est actoris infantia, qui mutam illam effigiem magis quam orationem pro se putet locuturam?

at sordes et squalorem et propinquorum quoque similem habitum scio profuisse, et magnum ad salutem momentum preces attulisse. quare et obsecratio illa iudicum per carissima

v4-6 p.404
pignora, utique si et reo sint liberi, coniux, parentes, utilis erit;

et deorum etiam invocatio velut ex bona conscientia profecta videri solet; stratum denique iacere et genua complecti, nisi si tamen persona nos et anteacta vita et rei condicio prohibebit; quaedam enim tam fortiter tuenda quam facta sunt. verum sic habenda est auctoritatis ratio, ne sit invisa securitas.

fuit quondam inter haec omnia potentissimum, quo L. Murenam Cicero accusantibus clarissimis viris eripuisse praecipue videtur, persuasitque nihil esse ad praesentem rerum statum utilius quam pridie Kalendas Ianuarias ingredi consulatum. quod genus nostris temporibus totum paene sublatum est, cum omnia curae tutelaeque unius innixa periclitari nullo iudicii exitu possint.

de accusatoribus et reis sum locutus, quia ira periculis maxime versatur adfectus. sed privatae quoque causae utrumque habent perorationis genus, et illud quod est ex enumeratione probationum, et hoc quod ex lacrimis, si aut statu periclitari aut opinione litigator videtur. nam ira parvis quidem litibus has

v4-6 p.406
tragoedias movere tale est, quasi si personam Herculis et coturnos aptare infantibus velis.

ne illud quidem indignum est admonitione, ingens ira epilogis meo iudicio verti discrimen, quomodo se dicenti, qui excitatur, accommodet. nam et imperitia et rusticitas et rigor et deformitas adferunt interim frigus, diligenterque sunt haec actori providenda.

equidem repugnantes eos patrono et nihil vultu commotos et intempestive renidentes [*]( renidentes, Spalding : residentes, AG. ) et facto aliquo vel ipso vultu risum etiam moventes saepe vidi; praecipue vero cum aliqua velut scenice fiunt, alio cadunt. [*]( alio, Halm : aliam, alia, alias, MSS )

transtulit aliquando patronus puellam, quae soror esse adversarii dicebatur (nam de hoc lis erat), ira adversa subsellia, tanquam ira gremio fratris relicturus, at is a nobis praemonitus discesserat. tum ille, alioqui vir facundus, inopinatae rei casu obmutuit et infantem suam frigidissime reportavit.

alius imaginem mariti pro rea proferre magni putavit, et ea saepius risum fecit. nam et ii, quorum officium erat ut traderent eam, ignari, qui esset

v4-6 p.408
epilogus, quotiens respexisset patronus, offerebant palam, et prolata novissime deformitate ipsa (nam senis cadaveri cera [*]( cadaveri cera, Halm : caduca veri, AG. ) erat infusa) praeteritam quoque orationis gratiam perdidit.