Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quaedam significare satis erit, ut idem ac pro eodem: neque enim posset Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos interfici nefas esset. haec ita dicentur, prout nota erunt vel utilitas causae aut decor postulabit.

eadem ratio est eorum, quae ex poeticis fabulis ducuntur, nisi quod iis minus adfirmationis adhibetur; cuius usus qualis esse deberet, idem optimus auctor ac magister eloquentiae ostendit.

nam huius quoque generis in eadem oratione reperietur exemplum itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis

v4-6 p.282
doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum, qui patris ulciscendi causa matrem necauisset, variatis hominum sententiis, non solum divina sed sapientissimae deae sententia liberatum.

illae quoque fabellae, quae, etiamsi originem non ab Aesopo acceperunt (nam uidetur earum primus auctor Hesiodus), nomine tamen Aesopi maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue rusticorum et imperitorum, qui et simplicius, quae ficta sunt, audiunt, et capti voluptate facile iis quibus delectantur consentiunt: siquidem et Menenius Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur reduxisse nota ilia de membris humanis adversus ventrem discordantibus fabula.

et Horatius ne in poemate quidem humilem generis huius usum putavit in illis versibus, Quod dixit uulpes aegroto cauta leoni. Αἶνον Graeci vocant et αἰσωπείους ut dixi, λόγους et λιβυκούς ; nostrorum quidam, non sane recepto in usum nomine, apologationem.

cui confine est παροιμίας genus illud, quod est velut fabella brevior et per allegorian accipitur: non nostrum inquit onus; bos clitellas.

proximas exempli vires habet similitudo, praecipue illa, quae ducitur citra ullam translationum mixturam ex rebus paene paribus: ut , qui accipere in Campo consuerunt, iis candidatis, quorum nummos suppressos esse putant, inimicissimi solent esse, sic eiusmodi indices infesti

v4-6 p.284
tum reo venerunt.

namπαραβολή quam Cicero collationem vocat, longius res quae comparentur repetere solet. neque hominum modo inter se opera similia spectantur, ut Cicero pro Murena facit: quodsi e portu solventibus, qui iam in portum ex alto invehuntur, praecipere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum (quod natura adfert, ut iis faveamus, qui eadem pericula, quibus nos perfuncti sumus, ingrediantur), quo me tandem animo esse oportet, prope iam ex magna iactatione terram videntem, in hunc, cui video maximas tempestates esse subeundas? sed et a mutis atque etiam inanimis interim simile [*]( simile, added by Halm. ) huiusmodi ducitur.

et quoniam similium alia facies in alia ratione, admonendum est rarius esse in oratione illud genus, quod εἰκόνα Graeci vocant (quo exprimitur rerum aut personarum imago, ut Cassius: quis istam faciem planipedis senis torquens? ) quam id, quo probabilius fit quod intendimus: ut, si animum dicas excolendum, similitudine utaris terrae, quae neglecta spinas ac dumos, culta fructus creat; aut si ad curam

v4-6 p.286
rei publicae horteris, ostendas apes etiam formicasque, non modo muta, sed etiam parva animalia, in commune tamen laborare.

ex hoc genere dictum illud est Ciceronis: ut corpora nostra sine mente, ita civitas sine lege suis partibus, ut nervis ac sanguine et membris, uti non potest. sed ut hac corporis humani pro Cluentio, ita pro Cornelio equorum, pro Archia saxorum quoque usus est similitudine.

illa (ut dixi) propiora: ut remiges sine gubernatore, sic milites sine imperatore nihil valere. solent tamen fallere similitudinum species, ideoque adhibendum est iis iudicium. neque enim, ut navis utilior nova quam vetus, sic amicitia; vel, ut laudanda, quae pecuniam suam pluribus largitur, ita, quae formam. verba sunt in his similia uetustatis et largitionis, vis quidem longe diversa navis et amicitiae, [*]( navis et amicitiae, added by Spalding. ) pecuniae et pudicitiae.

itaque in hoc genere maxime quaeritur, an simile sit, quod infertur. etiam in illis interrogationibus Socratis, quarum paulo ante feci mentionem, cavendum, ne incaute respondeas; ut apud Aeschinen Socraticum male respondit Aspasiae Xenophontis uxor, quod Cicero his verbis transfert: Dic mihi,

quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius

v4-6 p.288
habeat aurum, quam tu habes: utrumne illud an tuum malis? illud , inquit. quid si uestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu, tuumne an illius malis? respondit , Illius vero. age sis, inquit, si virum illa meliorem habeat, quam tu> habes, utrumne tuum virium malis an illius?

hic mulier erubuit, merito; male enim responderat se malle alienum aurum quam suum; nam est hoc improbum. at , si respondisset malle se aurum suum tale esse, quale illud esset, potuisset pudice respondere malle se virum suum talem esse, qualis melior esset.

scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partes secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud, non ovum tam simile ovo; et dissimilibus inesse simile, ut formicae et elephanto genus, quia sunt animalia; et similibus dissimile, ut canibus catulos et matribus haedos, differunt enim aetate; contrariorum quoque aliter accipi opposita,

ut noctem luci, aliter noxia, ut aquam frigidam febri, aliter repugnantia, ut verum falso, aliter disparata, ut dura non duris; sed, quid haec ad praesens propositum magnopere pertineant, non reperio.

v4-6 p.290
Illud est adnotandum magis,

argumenta duci ex iure simili: ut Cicero in Topicis, eum , cui domus usus fructus relictus sit, non restituturum heredi, si corruerit, quia non restituat servum, si is decesserit; ex contrario: Nihil obstat quo minus iustum matrimonium sit mente coeuntium, etiamsi tabulae signatae non fuerint. nihil enim proderit signasse tabulas, si mentem matrimonii non fuisse constabit; ex dissimili, quale est Ciceronis pro Caecina:

ut , si qui me exire domo coegisset armis, haberem actionem, si qui introire prohibuisset, non haberem? dissimilia sic deprehenduntur, Non si, qui argentum omne legarit, videri potest signatam quoque pecuniam reliquisse, ideo etiam, quod est in nominibus, dari voluisse creditur.

Ἀναλογίαν quidam a simili separaverunt, nos eam subiectam huic generi putamus. nam , ut unum ad decem, ita [*]( ita, Spalding : et, MSS. ) decem ad centum simile certe est; et ut hostis, sic malus civis. quanquam haec ulterius quoque procedere solent: si turpis dominae consuetudo

v4-6 p.292
cum servo, turpis domino cum ancilla; si mutis animalibus finis voluptas, idem homini.

cui rei facillime occurrit ex dissimilibus argumentatio: non idem est dominum cum ancilla coisse, quod dominam cum servo; nec, si mutis finis voluptas, rationalibus quoque; immo ex contrario: quia mutis, ideo non rationalibus.