Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ideoque Aristoteles in secundo de Arte Rhetorica libro diligentissime est exsecutus, quid cuique rei et quid cuique homini soleret accidere, et quas res quosque homines quibus rebus aut hominibus vel conciliasset vel alienasset ipsa natura: ut divitias quid sequatur aut ambitum aut superstitionem, quid boni probent, quid mali petant, quid milites, quid rustici, quo quaeque modo res vitari vel appeti soleat. verum hoc exsequi mitto;

non enim longum tantum, sed etiam impossibile aut potius infinitum est, praeterea positum in communi omnium intellectu. si quis tamen desideraverit, a quo peteret, ostendi. omnia autem credibilia,

in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huiusmodi fontibus fluunt: an credibile sit a filio patrem occisum, incestum cum filia commissum; et contra, veneficium in noverca, adulterium in luxurioso; illa quoque, an scelus palam factum, an falsum propter exiguam summam, quia suos quidque horum velut mores habet, plerumque

v4-6 p.212
tamen, non semper; alioqui indubitata essent, non argumenta.

excutiamus nunc argumentorum locos; quanquam quibusdam hi quoque, de quibus supra dixi, videntur. locos appello non, ut vulgo nunc intelliguntur, in luxuriam et adulterium et similia; sed sedes argumentorum, in quibus latent, ex quibus sunt petenda. nam ,

ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia planis gaudent alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas, ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est.

multus alioqui error est; exhausto labore, quod non ratione scrutabimur, non poterimus invenire nisi casu. at si scierimus, ubi quodque nascatur, cum ad locum ventum erit, facile quod in eo est pervidebimus.

in primis igitur argumenta a persona ducenda sunt; cum sit, ut dixi, divisio, ut omnia in haec duo partimur, res atque personas, ut causa, tempus, locus, occasio, instrumentum, modus et cetera, rerum

v4-6 p.214
sint accidentia. personis autem non quidquid accidit exsequendum mihi est, ut plerique fecerunt, sed unde argumenta sumi possunt.

ea porro sunt, genus, nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et nonnunquam ad honeste turpiterque vivendum inde causae fluunt; natio, nam et gentibus proprii mores sunt, nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est;

patria, quia similiter etiam civitatum leges, instituta, opiniones habent differentiam; sexus, ut latrocinium facilius in viro, veneficium in femina credas; aetas, quia aliud aliis annis magis convenit; educatio et disciplina, quoniam refert, a quibus et quo quisque modo sit institutus; habitus corporis,

ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, robur petulantiae, his contraria in diversum; fortuna, neque enim idem credibile est in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus abundante et his omnibus destitute; condicionis etiam distantia, nam clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber an servus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat; animi natura,

etenim avaritia, iracundia, misericordia, crudelitas, severitas aliaque his similia adferunt frequenter fidem aut detrahunt, sicut victus luxuriosus

v4-6 p.216
an frugi an sordidus, quaeritur; studia quoque, nam rusticus, forensis, negotiator, miles, navigator, medicus aliud atque aliud efficiunt.

intuendum etiam, quid adfectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens. spectantur ante acta dictaque, ex praeteritis enim aestimari solent praesentia. his adiiciunt quidam commotionem; hanc accipi volunt temporarium animi motum, sicut iram, pavorem;

consilia autem et praesentis et praeteriti et futuri temporis; quae mihi, etiamsi personis accidunt, per se referenda tamen ad illam partem argumentorum videntur, quam ex causis ducimus; sicut habitus quidam animi, quo tractatur, amicus an inimicus. ponunt in persona et nomen;

quod quidem ei accidere necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi cum aut ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus, Pius; aut et ipsum alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, quod libris Sibyllinis aruspicumque responsis dominatio dari tribus Corneliis dicebatur, seque eum tertium esse credebat post Sullam Cinnamque, quia et ipse Cornelius erat. nam et illud apud Euripidem frigidum sane,

quod nomen Polynicis, ut argumentum morum, frater incessit. iocorum tamen ex eo frequens materia, qua

v4-6 p.218
Cicero in Verrem non semel usus est. haec fere circa personas sunt aut his similia. neque enim complecti omnia vel hac in parte vel in ceteris possumus, contenti rationem plura quaesituris ostendere.

nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta, quae agimus, ideoque prima tractanda. in omnibus porro, quae fiunt, quaeritur aut Quare? aut Ubi? aut Quando? aut Quomodo? aut Per quae facta sunt?