Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed ut non semper necessaria aut utilis est partitio, [*]( utilis est partitio, Victor : utilis etiam partitio est, A: etiam supervacua partitio est, B. ) ita opportune adhibita plurimum orationi

v4-6 p.148
lucis et gratiae confert. neque enim solum id efficit, ut clariora fiant, quae dicuntur, rebus velut ex turba extractis et in conspectu iudicum positis; sed reficit quoque audientem certo singularum partium fine, non aliter quam facientibus iter multum detrahunt fatigationis notata inscriptis lapidibus spatia.

nam et exhausti laboris nosse mensuram voluptati est, et hortatur ad reliqua fortius exsequenda scire quantum supersit. nihil enim longum videri necesse est, in quo, quid ultimum sit, certum est.

nec immerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Q. Hortensius, cuius tamen divisionem in digitos diductam nonnunquam Cicero leviter eludit. nam est suus et in gestu modus, et vitanda, utique maxime, concisa nimium et velut articulosa partitio.