Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque ignoro plerumnque exercitationis gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami verba apud Achillem

v1-3 p.506
aut Sullae dictaturam deponentis in contione. sed haec in partem cedent trium generum, in quae causas divisimus. nam et rogare, indicare, rationem reddere et alia, de quibus supra dictum est, varie atque ut res tulit in materia iudiciali, deliberativa, demonstrativa, solemus.

frequentissime vero in iis utimur ficta personarum, quas ipsi substituimus, oratione, ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et Caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem vitiorum compositus, alloquitur.

solent in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores controversiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur. constat enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium.

permixta tamen est et utilitatis ratio, an pro Caesare fuerit occidi Pompeium, an timendum a rege bellum, si Theodotus sit occisus, an id minime opportunum hoc tempore et periculosum et certe longum sit futurum.

quaeritur et de honesto, deceatne Caesarem ultio Pompeii, an sit verendum, ne peiorem faciat suarum partium causam, si Pompeium indignum morte fateatur.

quod genus accidere etiam veritati potest.

v1-3 p.508
non simplex autem circa suasorias error in plerisque declamatoribus fuit, qui dicendi genus in iis diversum atque in totum illi iudiciali contrarium esse existimaverunt. nam et principia abrupta et concitatam semper orationem et in verbis effusiorem, ut ipsi vocant, cultum adfectaverunt, et earum breviores utique commentarios quam legalis materiae facere laborarunt.

ego porro ut prooemio video non utique opus esse suasoriis, propter quas dixi supra causas, ita cur initio furioso sit exclamandum, non intelligo; cum proposita consultatione rogatus sententiam, si modo est sanus, non quiritet, sed quam maxime potest civili et humano ingressu mereri adsensum deliberantis velit.

cur autem torrens et utique aequaliter concitata sit in ea dicentis oratio, cum vel praecipue moderationem consilia desiderent? neque ego negaverim, saepius subsidere in controversiis impetum dicendi prooemio, narratione, argumentis; quae si detrahas, id fere supererit, quo suasoriae constant, verum id quoque aequalius erit non tumultuosius atque turbidius.

verborum autem magnificentia non validius est adfectanda suasorias declamantibus, sed contingit magis; nam et personae fere magnae fingentibus placent, regum, principum,

v1-3 p.510
senatus, populi et res ampliores; ita cum verba rebus aptentur, ipso materiae nitore clarescunt.