Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

non eadem autem natura est iis artibus, quae a virtute sunt remotae. itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice (quas quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae diceret similem), etiam disputatrix virtus erit. adeo de hac, quae speciosior atque apertior tanto est, nihil dubitabitur. sed plenius hoc idem atque apertius intueri ex ipsis operibus volo.

nam quid orator in laudando faciet nisi honestorum et turpium peritus? aut in

v1-3 p.354
suadendo nisi utilitate perspecta? aut in iudiciis, si iustitiae sit ignarus? quid ? non fortitudinem postulat res eadem, cum saepe contra turbulentas populi minas, saepe cum periculosa potentium offensa, nonnunquam, ut iudicio Miloniano, inter circumfusa militum arma dicendum sit; ut, si virtus non est, ne perfecta quidem esse possit oratio.

quodsi ea in quoque animalium est virtus, qua praestat cetera vel pleraque, ut in leone impetus, in equo velocitas, hominem porro ratione atque oratione excellere ceteris certum est: cur non tam in eloquentia quam in ratione virtutem eius esse credamus, recteque hoc apud Ciceronem dixerit Crassus: est enim eloquentia una quaedam de summis virtutibus, et ipse Cicero sua persona cum ad Brutum in epistulis, tum aliis etiam locis virtutem eam appellet?

at prooemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta, sic ut nihil sit in iis requirendum. nam et latro pugnabit acriter, virtus tamen erit fortitudo; et tormenta sine gemitu feret malus servus, tolerantia tamen doloris laude sua non carebit. multa fiunt eadem sed aliter. sufficiant igitur haec, quia de utilitate supra tractavimus.

v1-3 p.356

materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem, qua in sententia ponitur apud Platonem Gorgias. quae si ita accipitur, ut sermo quacunque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua; nam et oratio efficitur arte sicut statua. sin hac appellatione verba ipsa significari putamus, nihil haec sine rerum substantia faciunt.

quidam argumenta persuasibilia; quae et ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia egent. quidam civiles quaestiones; quorum opinio non qualitate sed modo erravit, est enim haec materia rhetorices sed non sola.

quidam , quia virtus sit rhetorice, materiam eius totam vitam vocant. alii , quia non omnium virtutum materia sit tota vita, sed pleraeque earum versentur in partibus, sicut iustitia, fortitudo, continentia propriis officiis et suo fine intelliguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte ponendam, eique locum in ethice negotialem adsignant id est πραγματικόν.

ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices iudico omnes res quaecunque ei ad dicendum subiectae erunt. nam Socrates apud Platonem dicere Gorgiae videtur, non in verbis esse materiam

v1-3 p.358
sed in rebus. et in Phaedro palam, non in iudiciis modo et contionibus, sed in rebus etiam privatis ac domesticis rhetoricen esse demonstrat.

quo manifestum est hanc opinionem ipsius Platonis fuisse. et Cicero quodam loco materiam rhetorices vocat res, quae subiectae sint ei, sed certas demum putat esse subiectas. alio vero de omnibus rebus oratori dicendum arbitratur his quidem verbis: quanquam vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecunque sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur.

atque adhuc alibi: vero enim oratori, quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata esse debent.

hanc autem, quam nos materiam vocamus, id est res subiectas, quidam modo infinitam modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem circumcurrentem vocaverunt, quod in omni materia diceret, cum quibus mihi minima pugna est.

nam de omni materia dicere eam fatentur; propriam habere materiam, quia multiplicem habeat, negant. sed neque infinita est, etiamsi est multiplex; et

v1-3 p.360
aliae quoque artes minores habent multiplicem materiam, velut architectonice, namque ea in omnibus, quae sunt aedificio utilia, versatur, et caelatura, quae auro, argento, aere, ferro opera efficit.

nam sculptura etiam lignum, ebur, marmor, vitrum, gemmas praeter ea quae supra dixi complectitur.

neque protinus non est materia rhetorices, si in eadem versatur et alius. nam si quaeram, quae sit materia statuarii, dicetur aes; si quaeram quae sit excusoris, id est fabricae eius quam Graeci χαλκευτικήν vocant, similiter aes esse respondeant. atqui plurimum statuis differunt vasa.

nec medicina ideo non erit ars, quia unctio et exercitatio cum palaestrica, ciborum vero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte communis.

quod vero de bono, utili, iusto disserere philosophiae officium esse dicunt, non obstat. nam cum philosophum dicunt, hoc accipi volunt virum bonum. quare igitur oratorem, quem a bono viro non separo, in eadem materia versari mirer?

cum praesertim primo libro iam ostenderim, philosophos omissam hanc ab oratoribus partem occupasse, quae rhetorices propria semper fuisset, ut illi potius in nostra materia versentur. denique cum sit dialectices materia de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, cur non eadem perpetuae quoque materia videatur?

v1-3 p.362