Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed an causa vera sit, nescit. ne medicus quidem, an dolorem capitis habeat, qui hoc se pati dicet; curabit tamen, tamquam id verum sit, et erit ars medicina. quid quod rhetorice non utique propositum habet semper vera dicendi, sed semper verisimilia? scit autem esse verisimilia quae dicit.

adiiciunt his, qui contra sentiunt, quod saepe, quae in allis litibus impugnarunt actores causarum, eadem in aliis defendant. quod non artis sed hominis est vitium. haec sunt praecipua, quae contra rhetoricen dicantur; alia et minora et tamen ex his fontibus derivata.

v1-3 p.344
confirmatur autem esse artem eam breviter.

nam sive, ut Cleanthes voluit, ars est potestas via, id est ordine, efficiens, esse certe viam atque ordinem in bene dicendo nemo dubitaverit; sive ille ab omnibus fere probatus finis observatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad fine utilem vitae, iam ostendemus nihil non horum in rhetorice inesse.

quid quod et inspectione et exercitatione ut artes ceterae constat? nec potest ars non esse, si est ars dialectice, quod fere constat, cum ab ea specie magis quam genere differat. sed nec illa omittenda sunt, qua in re alius se inartificialiter alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo quod, qui didicerit, melius faciat quam qui non didicerit, esse artem.

atqui non solum doctus indoctum, sed etiam doctior doctum in rhetorices opere superabit, neque essent aliter eius tam multa praecepta tamque magni, qui docerent; idque cum omnibus confitendum est, tum nobis praecipue, qui rationem dicendi a bono viro non separamus.