Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quae certe sunt oratoris opera. sed in illud hominum genus, quod facilitate dicendi male utebatur, invectus est. nam et Socrates inhonestam

v1-3 p.314
sibi credidit orationem, quam ei Lysias reo composuerat; et tum maxime scribere litigatoribus, quae illi pro se ipsi dicerent, erat moris, atque ita iuri, quo non licebat pro altero agere, fraus adhibebatur.

doctores quoque eius artis parum idonei Platoni videbantur, qui rhetoricen a iustitia separarent et veris credibilia praeferrent; nam id quoque dicit in Phaedro.

consensisse autem illis superioribus videri potest etiam Cornelius Celsus, cuius haec verba sunt: orator simile tantum veri petit. deinde paulo post: non enim bona conscientia sed victoria litigantis est praemium. quae si vera essent, pessimorum hominum foret, haec tam perniciosa nocentissimis moribus dare instrumenta et nequitiam praeceptis adiuvare. sed illi rationem opinionis suae viderint.

nos autem ingressi formare perfectum oratorem, quem in primis esse virum bonum volumus, ad eos qui de hoc opere melius sentiunt, revertamur. rhetoricen autem quidam eandem civilitatem esse iudicaverunt; Cicero scientiae civilis partem vocat (civilis autem scientia idem quod sapientia est); quidam eandem philosophiam,

quorum est Isocrates. huic eius substantiae maxime conveniet finitio, rhetoricen esse bene dicendi scientiam. nam et orationis omnes virtutes semel complectitur et protinus etiam mores oratoris, cum bene dicere non possit nisi bonus.

idem valet Chrysippi finis ille ductus a Cleanthe

v1-3 p.316
scientia recte dicendi. sunt plures eiusdem, sed ad alias quaestiones magis pertinent. idem sentit et finis hoc modo comprehensus, persuadere quod oporteat, nisi quod artem ad exitum alligat.

at bene Areus dicere secundum virtutem orationis. excludunt a rhetorice malos et illi, qui scientiam civilium officiorum eam putaverunt, si scientiam virtutem iudicant; sed anguste intra civiles quaestiones coercent. Albucius , non obscurus professor atque auctor, scientiam bene dicendi esse consentit, sed exceptionibus peccat adiiciendo circa civiles quaestiones et credibiliter; quarum utrique iam responsum est.

probabilis et illi voluntatis, qui recte sentire et dicere rhetorices putaverunt. hi sunt fere fines maxime illustres et de quibus praecipue disputatur. nam omnes quidem persequi neque attinet neque possum, cum pravum quoddam, ut arbitror, studium circa scriptores artium extiterit, nihil eisdem verbis, quae prior aliquis occupasset, finiendi, quae ambitio procul aberit a me.

dicam enim non utique quae invenero sed quae placebunt, sicut hoc, rhetoricen esse bene dicendi scientiam;

v1-3 p.318
cum reperto quod est optimum, qui quaerit aliud, peius velit. his approbatis, simul manifestum est illud quoque, quem finem vel quid summum et ultimum habeat rhetorice, quod τέλος dicitur, ad quod omnis ars tendit; nam si est ipsa bene dicendi scientia, finis eius et summum est bene dicere.

sequitur quaestio, an utilis rhetorice. nam quidam vehementer in eam invehi solent, et, quod sit indignissimum, in accusationem orationis utuntur orandi viribus:

eloquentiam esse, quae poenis eripiat scelestos, cuius fraude damnentur interim boni, consilia ducantur in peius, nec seditiones modo turbaeque populares sed bella etiam inexpiabilia excitentur; cuius denique tum maximus sit usus, cum pro falsis contra veritatem valet.

nam et Socrati obiiciunt comici docere eum, quomodo peiorem causam meliorem faciat, et contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceri Plato.

et his adiiciunt exempla Graecorum Romanorumque et enumerant, qui perniciosa non singulis tantum sed rebus etiam publicis usi eloquentia turbaverint civitatium status vel everterint, eoque et Lacedaemoniorum civitate expulsam et Athenis quoque, ubi actor movere adfectus vetabatur, velut recisam orandi potestatem.

quo quidem modo nec duces erunt utiles nec magistratus nec medicina

v1-3 p.320
nec denique ipsa sapientia. nam et dux Flaminius et Gracchi, Saturnini, Glauciae magistratus, et in medicis venena et in his, qui philosophorum nomine male utuntur, gravissima nonnunquam flagitia deprehensa sunt.

cibos aspernemur; attulerunt saepe valetudinis causas. nunquam tecta subeamus; super habitantes aliquando procumbunt. non fabricetur militi gladius; potest uti eodem ferro latro. quis nescit, ignes, aquas, sine quibus nulla sit vita, et (ne terrenis immorer) solem lunamque, praecipua siderum, aliquando et nocere?

num igitur negabitur deformem Pyrrhi pacem caecus ille Appius dicendi viribus diremisse? aut non divina M. Tulli eloquentia et contra leges agrarias popularis fuit et Catilinae fregit audaciam et supplicationes, qui maximus honor victoribus bello ducibus datur, in toga meruit?

nonne perterritos militum animos frequenter a metu revocat oratio et tot pugnandi pericula ineuntibus laudem vita potiorem esse persuadet? neque vero me Lacedaemonii atque Athenienses magis moverint quam populus Romanus, apud quem summa semper oratoribus dignitas fuit.