Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

in comoedia maxime claudicamus. licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent, licet Caecilium veteres laudibus ferant, licet Terentii scripta ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc genere elegantissima et plus adhuc habitura gratiae si intra versus trimetros stetissent), vix levem consequimur umbram,

adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci quidem

v10-12 p.58
in alio genere linguae suae [*]( slae, Köhler: quae, G. ) obtinuerint. togatis excellit Afranius; utinam non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus mores suos fassus.

at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari potest eloquentem; ita quae dicuntur omnia cum rebus tum personis accommodata sunt; adfectus quidem, praecipueque eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo historicorum commendavit magis.

ideoque immortalem illam Sallustii velocitatem diversis virtutibus consecutus est. nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus, pares eos magis quam similes; qui et ipse a nobis auditus est, clarus vi [*]( clarus vi, Kiderlin: clarius, G : clari vir, vulgo. ) ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam historiae auctoritas postulat.

quam paulum aetate praecedens eum Bassus Aufidius egregie, utique in libris belli Germanici, praestitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in quibusdam suis ipse viribus minor.

superest adhuc et exornat aetatis nostrae gloriam vir saeculorum memoria dignus, qui olim nominabitur, nunc intelligitur. habet amatores nec

v10-12 p.60
immerito Cremuti [*]( immnerito Cremuti, Nipperdey: illnlerito rem uti, G: later MSS. vary between immeritor remitti cad imitatores uti. ) libertas, quanquam circumcisis quae dixisse ei nocuerat. sed elatum abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in his quae manent. sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.

oratores vero vel praecipue Latinam eloquentiam parem facere Graecae possint. nam Ciceronem cuicunque eorum fortiter opposuerim. nec ignoro quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim non sit id propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore; neque enim attinet, cum Demosthenem in primis legendum vel ediscendum potius putem.

quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem, dividendi, [*]( dividendi, Aldine ed.: videndi, G and nearly all MSS. ) praeparandi, probandi rationem, omnia denique quae sunt inventionis. in eloquendo est aliqua diversitas; densior ille hic copiosior, ille concludit adstrictius hic latius, pugnat ille acumine semper hic frequenter et pondere, illi nihil detrahi potest huic nihil adiici, curae plus in illo in hoc naturae.

salibus certe et commiseratione, qui duo plurimum in adfectibus

v10-12 p.62
valent, vincimus. et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit; sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. in epistolis quidem, quanquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est.

cedendum vero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte Ciceronem, quantus est, fecit. nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis.

nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum; sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertas. non enim pluvias, ut ait Pindarus, aquas colligit, sed vivo gurgite exundat, dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur.