Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen.
  2. Risisse Iuno dicitur Veneris iocos,
  3. Quia per gallinam denotarit feminas.
  1. Paterfamilias saevum habebat filium.
  2. Hic e conspectu cum patris recesserat,
  3. Verberibus servos afficiebat plurimis
  4. Et exercebat fervidam adulescentiam.
  5. Aesopus ergo narrat hoc breviter seni:
  6. Quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem.