Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Ex toto, ne quid scalpas, quid desideras?
  2. Tum denique illa fassa est naturae malum:
  3. Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen.
  4. Risisse Iuno dicitur Veneris iocos,
  5. Quia per gallinam denotarit feminas.
  1. Paterfamilias saevum habebat filium.
  2. Hic e conspectu cum patris recesserat,
  3. Verberibus servos afficiebat plurimis
  4. Et exercebat fervidam adulescentiam.
  5. Aesopus ergo narrat hoc breviter seni:
  6. Quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem.
  7. Is cum refugiens impari collo iugum
  8. Aetatis excusaret vires languidas:
  9. Non est quod timeas, inquit illi rusticus;
  10. Non ut labores dico, sed ut istum domes,
  11. Qui calce et cornu multos reddit debiles.
  12. Et tu nisi istum tecum assidue detines