Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Voces resolvit icta Python numine:
  2. Audite, gentes, Delii monitus dei:
  3. Pietatem colite; vota superis reddite;
  4. Patriam, parentes, natos, castas coniuges
  5. Defendite armis, hostem ferro pellite;
  6. Amicos sublevate; miseris parcite;
  7. Bonis favete, subdolis ite obviam;
  8. Delicta vindicate; †cohibete impios;
  9. Punite turpi thalamos qui violant stupro;
  10. Malos cavete; nulli nimium credite.
  11. Haec elocuta concidit virgo furens:
  12. Furens profecto, nam quae dixit perdidit.
  1. Aesopo quidam scripta recitarat mala,
  2. In quis inepte multum se iactaverat.
  3. Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex,
  4. Numquid tibi inquit visus sum superbior?
  5. Haud vana nobis ingeni fiducia est.
  6. Confectus ille pessimo volumine:
  7. Ego inquit quod te laudas vehementer probo,
  8. Namque hoc ab alio numquam continget tibi.