Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Haec elocuta concidit virgo furens:
- Furens profecto, nam quae dixit perdidit.
- Aesopo quidam scripta recitarat mala,
- In quis inepte multum se iactaverat.
- Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex,
- Numquid tibi inquit visus sum superbior?
- Haud vana nobis ingeni fiducia est.
- Confectus ille pessimo volumine:
- Ego inquit quod te laudas vehementer probo,
- Namque hoc ab alio numquam continget tibi.
- Magni Pompei miles vasti corporis
- Fracte loquendo et ambulando molliter
- Famam cinaedi traxerat certissimam.
- Hic insidiatus nocte iumentis ducis,
- Cum veste et auro et magno argenti pondere
- Avertit mulos. Factum rumor dissipat;
- Arguitur miles, rapitur in praetorium.
- Tum Magnus: Quid ais? tune me, commilito,
- Spoliare es ausus? Ille continuo exscreat
- Sibi in sinistram et sputum digitis dissipat.