Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. In disciplinam nuper quem receperat.
  2. Hic studio accensus, facie simulacrum pari,
  3. Una statura, simile et membris omnibus,
  4. Dum tempus habuit, callida finxit manu.
  5. Quod prope iam totum mire cum positum foret,
  6. Lutum ad faciendos illi defecit pedes.
  7. Redit magister; quo festinanter Dolus
  8. Metu turbatus in suo sedit loco.
  9. Mirans Prometheus tantam similitudinem,
  10. Propriae videri voluit artis gloriam.
  11. Igitur fornaci pariter duo signa intulit;
  12. Quibus percoctis atque infuso spiritu,
  13. Modesto gressu sancta incessit Veritas;
  14. At trunca species haesit in vestigio.
  15. Tunc falsa imago atque operis furtivi labor
  16. Mendacium appellatum est; quod negantibus
  17. Pedes habere facile et ipse assentio.
  1. Ixion quod versari narratur rota,
  2. Volubilem Fortunam iactari docet.
  3. Adversus altos Sisyphus montes agit