Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Redit magister; quo festinanter Dolus
  2. Metu turbatus in suo sedit loco.
  3. Mirans Prometheus tantam similitudinem,
  4. Propriae videri voluit artis gloriam.
  5. Igitur fornaci pariter duo signa intulit;
  6. Quibus percoctis atque infuso spiritu,
  7. Modesto gressu sancta incessit Veritas;
  8. At trunca species haesit in vestigio.
  9. Tunc falsa imago atque operis furtivi labor
  10. Mendacium appellatum est; quod negantibus
  11. Pedes habere facile et ipse assentio.
  1. Ixion quod versari narratur rota,
  2. Volubilem Fortunam iactari docet.
  3. Adversus altos Sisyphus montes agit