Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Et vespa dignam moribus vocem edidit:
  2. Non qui fuerimus, sed qui nunc simus vide.
  1. Avis quam dicunt terraneolam rustici,
  2. In terra nidum quia componit scilicet,
  3. Forte occucurrit improbae vulpeculae;
  4. Qua visa, pennis altius se sustulit.
  5. Salve inquit illa cur me fugisti, obsecro?
  6. Quasi non abunde sit mihi in prato cibus,
  7. Grilli, scarabaei, locustarum copia:
  8. Nihil est quod metuas: ego te multum diligo
  9. Propter quietos mores et vitam probam.
  10. Respondit contra: Tu quidem bene praedicas;
  11. In campo non sum, sed par sub divo tibi.
  12. Quin sequere: salutem tibi non committo meam.