Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Venit, sed abiit hac ad laevam; et dexteram
  2. Demonstrat nutu partem. Venator citus
  3. Non intellexit seque e conspectu abstulit.
  4. Tunc sic bubulcus: Ecquid est gratum tibi,
  5. Quod te celavi? Linguae prorsus non nego
  6. Habere atque agere maximas me gratias;
  7. Verum oculis ut priveris opto perfidis.
  1. Cum blandiretur iuveni meretrix perfida,
  2. Et ille laesus multis saepe iniuriis
  3. Tamen praeberet sese facilem mulieri,
  4. Sic insidiatrix: Omnes muneribus licet
  5. Contendant, ego te plurimi facio tamen.
  6. Iuvenis recordans quotiens deceptus foret:
  7. Libenter, inquit, mea lux, hanc vocem audio,
  8. Non quod fidelis, sed quod iucunda est mihi.
  1. Canes effugere cum iam non possit fiber,
  2. (Graeci loquaces quem dixerunt castorem
  3. Et indiderunt bestiae nomen dei,
  4. Illi qui iactant se verborum copia),
  5. Abripere morsu fertur testiculos sibi,