Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Cum venatorem celeri pede fugeret lepus
  2. Et a bubulco visus veprem irreperet:
  3. Per superos oro perque spes omnes tuas,
  4. Ne me indices, bubulce; nihil umquam mali
  5. Huic agro feci. Et rusticus: Ne timueris;
  6. Late securus. Iamque venator sequens:
  7. Quaeso, bubulce, numquid huc venit lepus?
  8. Venit, sed abiit hac ad laevam; et dexteram
  9. Demonstrat nutu partem. Venator citus
  10. Non intellexit seque e conspectu abstulit.
  11. Tunc sic bubulcus: Ecquid est gratum tibi,
  12. Quod te celavi? Linguae prorsus non nego
  13. Habere atque agere maximas me gratias;
  14. Verum oculis ut priveris opto perfidis.