Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Equi velocis placidam mansuetudinem,
  2. Et adesset homini sua tamen sollertia.
  3. Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter,
  4. Haec qui negavit magno consilio homini,
  5. Ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.
  6. Ergo contenti munere invicti Iovis
  7. Fatalis annos decurramus temporis,
  8. Nec plus conemur quam sinit mortalitas.
  1. Mercurium hospitio mulieres olim duae
  2. Illiberali et sordido receperant:
  3. Quarum una in cunis parvum habebat filium,
  4. Quaestus placebat alteri meretricius.
  5. Ergo ut referret gratiam officiis parem,
  6. Abiturus et iam limen excedens ait:
  7. Deum videtis; tribuam vobis protinus
  8. Quod quaeque optarit. Mater suppliciter rogat
  9. Barbatum ut videat natum quam primum suum;
  10. Moecha ut sequatur sese quicquid tetigerit.
  11. Volat Mercurius, intro redeunt mulieres.
  12. Barbatus infans ecce vagitus ciet.