Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Ergo contenti munere invicti Iovis
- Fatalis annos decurramus temporis,
- Nec plus conemur quam sinit mortalitas.
- Mercurium hospitio mulieres olim duae
- Illiberali et sordido receperant:
- Quarum una in cunis parvum habebat filium,
- Quaestus placebat alteri meretricius.
- Ergo ut referret gratiam officiis parem,
- Abiturus et iam limen excedens ait:
- Deum videtis; tribuam vobis protinus
- Quod quaeque optarit. Mater suppliciter rogat
- Barbatum ut videat natum quam primum suum;
- Moecha ut sequatur sese quicquid tetigerit.
- Volat Mercurius, intro redeunt mulieres.
- Barbatus infans ecce vagitus ciet.
- Id forte meretrix cum rideret validius,
- Nares replentur umore, ut fieri solet.
- Emungere igitur se volens prendit manu