Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quae vero nosset pectoris fraudem improbi,
  2. Suspectum officium repudiavit malefici
  3. Et: Satis est inquit si recedis longius.
  4. Quod si perfidiae se commisisset lupi,
  5. Pari dolore fata deflesset sua.
  1. Servus profugiens dominum naturae asperae,
  2. Aesopo occurrit notus e vicinia.
  3. Quid tu confusus?—Dicam tibi clare, pater,
  4. Hoc namque es dignus appellari nomine,
  5. Tuto querela quia apud te deponitur.
  6. Plagae supersunt, desunt mihi cibaria;
  7. Subinde ad villam mittor sine viatico.