Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Premente partu scrofa cum gemeret iacens,
  2. Accurrit lupus et obstetricis partibus
  3. Se posse fungi dixit, promittens opem.
  4. Quae vero nosset pectoris fraudem improbi,
  5. Suspectum officium repudiavit malefici
  6. Et: Satis est inquit si recedis longius.
  7. Quod si perfidiae se commisisset lupi,
  8. Pari dolore fata deflesset sua.