Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Feles habebat gallus lecticarios.
- Hunc gloriosum vulpes ut vidit vehi,
- Sic est locuta: Moneo praecaveas dolum;
- Istorum vultus namque si consideras,
- Praedam portare iudices, non sarcinam. ---
- Postquam esurire coepit societas fera,
- Discerpsit dominum et fecit partes facinoris.
- Premente partu scrofa cum gemeret iacens,
- Accurrit lupus et obstetricis partibus
- Se posse fungi dixit, promittens opem.
- Quae vero nosset pectoris fraudem improbi,
- Suspectum officium repudiavit malefici
- Et: Satis est inquit si recedis longius.
- Quod si perfidiae se commisisset lupi,