Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Unam expetebant virginem iuvenes duo;
  2. Vicit locuples genus et formam pauperis.
  3. Ut nuptiarum dictus advenit dies,
  4. Amans dolorem quia non poterat perpeti,
  5. Maerens propinquos contulit se in hortulos,
  6. Quos ultra paulo villa splendida divitis
  7. Erat acceptura virginem e matris sinu,
  8. Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.
  9. Pompa explicatur, turba concurrit frequens,
  10. Et coniugalem praebet Hymenaeus facem.
  11. Asellus autem, qui solebat pauperi