Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Turbatus miles factum exponit mulieri.
- At sancta mulier: Non est quod timeas, ait,
- Virique corpus tradit figendum cruci,
- Ne subeat ille poenas neglegentiae.
- Sic turpitudo laudis obsedit locum.
- Unam expetebant virginem iuvenes duo;
- Vicit locuples genus et formam pauperis.
- Ut nuptiarum dictus advenit dies,
- Amans dolorem quia non poterat perpeti,
- Maerens propinquos contulit se in hortulos,
- Quos ultra paulo villa splendida divitis
- Erat acceptura virginem e matris sinu,
- Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.
- Pompa explicatur, turba concurrit frequens,
- Et coniugalem praebet Hymenaeus facem.
- Asellus autem, qui solebat pauperi
- Quaestum referre, stabat portae in limine.