Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Di sunt locuti more translaticio.
  2. Tunc chorus ignotum modo reducto canticum
  3. Insonuit, cuius haec fuit sententia:
  4. Laetare, incolumis Roma, salvo principe!
  5. In plausus consurrectum est. Iactat basia
  6. Tibicen: gratulari fautores putat.
  7. Equester ordo stultum errorem intellegit
  8. Magnoque risu canticum repeti iubet.
  9. Iteratur illud. Homo meus se in pulpito
  10. Totum prosternit. Plaudit illudens eques.
  11. Rogare populus hunc coronam existimat.
  12. Ut vero cuneis notuit res omnibus,
  13. Princeps, ligato crure nivea fascia,
  14. Niveisque tunicis, niveis etiam calceis,
  15. Superbiens honore divinae domus,
  16. Ab universis capite est protrusus foras.
  1. Cursu volucri, pendens in novacula,
  2. Calvus, comosa fronte, nudo corpore,