Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Quidam in conspectum proditurum sine mora.
- Aulaeo misso, devolutis tonitribus
- Di sunt locuti more translaticio.
- Tunc chorus ignotum modo reducto canticum
- Insonuit, cuius haec fuit sententia:
- Laetare, incolumis Roma, salvo principe!
- In plausus consurrectum est. Iactat basia
- Tibicen: gratulari fautores putat.
- Equester ordo stultum errorem intellegit
- Magnoque risu canticum repeti iubet.
- Iteratur illud. Homo meus se in pulpito
- Totum prosternit. Plaudit illudens eques.
- Rogare populus hunc coronam existimat.
- Ut vero cuneis notuit res omnibus,
- Princeps, ligato crure nivea fascia,
- Niveisque tunicis, niveis etiam calceis,
- Superbiens honore divinae domus,
- Ab universis capite est protrusus foras.
- Cursu volucri, pendens in novacula,
- Calvus, comosa fronte, nudo corpore,