Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Ad paenitendum rebus manifestis agi.
  2. Facturus ludos dives quidam nobilis
  3. Proposito cunctos invitavit praemio
  4. Quam quisque posset ut novitatem ostenderet.
  5. Venere artifices laudis ad certamina;
  6. Quos inter scurra, notus urbano sale,
  7. Habere dixit se genus spectaculi
  8. Quod in theatro numquam prolatum foret.
  9. Dispersus rumor civitatem concitat.
  10. Paulo ante vacua turbam deficiunt loca.
  11. In scaena vero postquam solus constitit
  12. Sine apparatu, nullis adiutoribus,
  13. Silentium ipsa fecit exspectatio.
  14. Ille in sinum repente demisit caput
  15. Et sic porcelli vocem est imitatus sua,
  16. Verum ut subesse pallio contenderent
  17. Et excuti iuberent. Quo facto simul
  18. Nihil est repertum, multis onerant lancibus