Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Ille in sinum repente demisit caput
  2. Et sic porcelli vocem est imitatus sua,
  3. Verum ut subesse pallio contenderent
  4. Et excuti iuberent. Quo facto simul
  5. Nihil est repertum, multis onerant lancibus
  6. Hominemque plausu prosequuntur maximo.
  7. Hoc vidit fieri rusticus: Non mehercules
  8. Me vincet inquit, et statim professus est
  9. Idem facturum melius se postridie.
  10. Fit turba maior. Iam favor mentes tenet
  11. Et derisuri, non spectaturi sedent.
  12. Uterque prodit. Scurra degrunnit prior
  13. Movetque plausus et clamores suscitat.
  14. Tunc simulans sese vestimentis rusticus
  15. Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet,
  16. Sed, in priore quia nil compererant, latens)
  17. Pervellit aurem vero, quem celaverat,
  18. Et cum dolore vocem naturae exprimit.
  19. Acclamat populus scurram multo similius
  20. Imitatum, et cogit rusticum trudi foras.