Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Pravo favore labi mortales solent
  2. Et, pro iudicio dum stant erroris sui,
  3. Ad paenitendum rebus manifestis agi.
  4. Facturus ludos dives quidam nobilis
  5. Proposito cunctos invitavit praemio
  6. Quam quisque posset ut novitatem ostenderet.
  7. Venere artifices laudis ad certamina;
  8. Quos inter scurra, notus urbano sale,
  9. Habere dixit se genus spectaculi
  10. Quod in theatro numquam prolatum foret.
  11. Dispersus rumor civitatem concitat.
  12. Paulo ante vacua turbam deficiunt loca.
  13. In scaena vero postquam solus constitit
  14. Sine apparatu, nullis adiutoribus,
  15. Silentium ipsa fecit exspectatio.
  16. Ille in sinum repente demisit caput
  17. Et sic porcelli vocem est imitatus sua,
  18. Verum ut subesse pallio contenderent
  19. Et excuti iuberent. Quo facto simul
  20. Nihil est repertum, multis onerant lancibus