Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Calvi momordit musca nudatum caput;
- Quam opprimere captans alapam sibi duxit gravem.
- Tunc illa irridens: Punctum volucris parvulae
- Voluisti morte ulcisci; quid facies tibi,
- Iniuriae qui addideris contumeliam?
- Respondit: Mecum facile redeo in gratiam,
- Quia non fuisse mentem laedendi scio.
- Sed te, contempti generis animal improbum,
- Quae delectaris bibere humanum sanguinem,
- Optem necare vel maiore incommodo.
- †Hoc argumentum veniam ei dari docet
- Qui casu peccat. Nam qui consilio est nocens,
- Illum esse quamvis dignum poena iudico.
- Quidam immolasset verrem cum sancto Herculi,
- Cui pro salute votum debebat sua,
- Asello iussit reliquias poni hordei.
- Quas aspernatus ille sic locutus est:
- Libenter istum prorsus appeterem cibum,
- Nisi, qui nutritus illo est, iugulatus foret.
- Huius respectu fabulae deterritus