Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quo pacto divinabit quidnam omiserim,
  2. Ut illud ipsum cupiat famae tradere,
  3. Sua cuique cum sit animi cogitatio
  4. Colorque proprius? Ergo non levitas mihi,
  5. Sed certa ratio causam scribendi dedit.
  6. Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis,
  7. (Quas Aesopias, non Aesopi, nomino,
  8. Quia paucas ille ostendit, ego plures fero,
  9. Usus vetusto genere, sed rebus novis),
  10. Quartum libellum, cum vacarit, perleges.
  11. Hunc obtrectare si volet malignitas,
  12. Imitari dum non possit, obtrectet licet.
  13. Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui