Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Imitari dum non possit, obtrectet licet.
  2. Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui
  3. Vestras in chartas verba transfertis mea,
  4. Dignumque longa iudicatis memoria.
  5. Illitteratum plausum nec desidero.
  1. Qui natus est infelix, non vitam modo
  2. Tristem decurrit, verum post obitum quoque
  3. Persequitur illum dura fati miseria.
  4. Galli Cybebes circum in quaestus ducere
  5. Asinum solebant baiulantem sarcinas.
  6. Is cum labore et plagis esset mortuus,
  7. Detracta pelle sibi fecerunt tympana.
  8. Rogati mox a quodam, delicio suo
  9. Quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo:
  10. Putabat se post mortem securum fore;