Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quae commendari tanto debet iustius
  2. Quanto poetae sunt molesti validius.
  1. Aesopi nomen sicubi interposuero,
  2. Cui reddidi iam pridem quicquid debui,
  3. Auctoritatis esse scito gratia:
  4. Ut quidam artifices nostro faciunt saeculo,
  5. Qui pretium operibus maius inveniunt novis,
  6. Si marmori ascripserunt Praxitelen suo,
  7. Trito Myronem argento, tabulae Zeuxidem.
  8. Adeo fucatae plus vetustati favet
  9. Invidia mordax quam bonis praesentibus.
  10. Sed iam ad fabellam talis exempli feror.
  1. Demetrius qui dictus est Phalereus,
  2. Athenas occupavit imperio improbo.
  3. Ut mos est vulgi, passim et certatim ruit,
  4. "Feliciter!" succlamans. Ipsi principes
  5. Illam osculantur, qua sunt oppressi, manum,
  6. Tacite gementes tristem fortunae vicem.
  7. Quin etiam resides et sequentes otium,
  8. Ni defuisse noceat, repunt ultimi;