Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Et copiosa abundat rerum varietas;
  2. Sed temperatae suaves sunt argutiae,
  3. Immodicae offendunt. Quare, vir sanctissime,
  4. Particulo, chartis nomen victurum meis
  5. Latinis dum manebit pretium litteris,
  6. Si non ingenium, certe brevitatem approba,
  7. Quae commendari tanto debet iustius
  8. Quanto poetae sunt molesti validius.
  1. Aesopi nomen sicubi interposuero,
  2. Cui reddidi iam pridem quicquid debui,
  3. Auctoritatis esse scito gratia:
  4. Ut quidam artifices nostro faciunt saeculo,
  5. Qui pretium operibus maius inveniunt novis,
  6. Si marmori ascripserunt Praxitelen suo,
  7. Trito Myronem argento, tabulae Zeuxidem.
  8. Adeo fucatae plus vetustati favet
  9. Invidia mordax quam bonis praesentibus.
  10. Sed iam ad fabellam talis exempli feror.