Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,
  2. Si nec fabellae te iuvant nec fabulae?
  3. Noli molestus esse omnino litteris,
  4. Maiorem exhibeant ne tibi molestiam.
  5. Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant
  6. Et ut putentur sapere caelum vituperant.
  1. Mordaciorem qui improbo dente appetit
  2. Hoc argumento se describi sentiat.
  3. In officinam fabri venit vipera.
  4. Haec cum temptaret si qua res esset cibi,
  5. Limam momordit. Illa contra contumax:
  6. Quid me inquit stulta, dente captas laedere,
  7. Omne assuevi ferrum quae corrodere?
  1. Homo in periclum simul ac venit callidus,
  2. Reperire effugium quaerit alterius malo.
  3. Cum decidisset vulpes in puteum inscia
  4. Et altiore clauderetur margine,
  5. Devenit hircus sitiens in eundem locum;
  6. Simul rogavit esset an dulcis liquor
  7. Et copiosus. Illa fraudem moliens: