Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quidam decedens tres reliquit filias:
  2. Unam formosam et oculis venantem viros;
  3. At alteram lanificam et frugi rusticam;
  4. Devotam vino tertiam et turpissimam.
  5. Harum autem matrem fecit heredem senex
  6. Sub condicione totam ut fortunam tribus
  7. Aequaliter distribuat, sed tali modo:
  8. Ni data possideant aut fruantur; tum: simul
  9. Habere res desierint, quas acceperint,
  10. Centena matri conferant sestertia.
  11. Athenas rumor implet. Mater sedula
  12. Iuris peritos consulit; nemo expedit
  13. Quo pacto non possideant, quod fuerit datum,
  14. Fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil,
  15. Quanam ratione conferant pecuniam.
  16. Postquam consumpta est temporis longi mora,
  17. Nec testamenti potuit sensus colligi,
  18. Fidem advocavit iure neglecto parens.
  19. Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,
  20. Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;