Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Plus esse in uno saepe quam in turba boni,
  2. Narratione posteris tradam brevi.
  3. Quidam decedens tres reliquit filias:
  4. Unam formosam et oculis venantem viros;
  5. At alteram lanificam et frugi rusticam;
  6. Devotam vino tertiam et turpissimam.
  7. Harum autem matrem fecit heredem senex
  8. Sub condicione totam ut fortunam tribus
  9. Aequaliter distribuat, sed tali modo:
  10. Ni data possideant aut fruantur; tum: simul
  11. Habere res desierint, quas acceperint,
  12. Centena matri conferant sestertia.
  13. Athenas rumor implet. Mater sedula
  14. Iuris peritos consulit; nemo expedit
  15. Quo pacto non possideant, quod fuerit datum,
  16. Fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil,
  17. Quanam ratione conferant pecuniam.
  18. Postquam consumpta est temporis longi mora,
  19. Nec testamenti potuit sensus colligi,
  20. Fidem advocavit iure neglecto parens.