Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Illius interesse, ne faciat moram.
  2. Homo perturbatus excitat Simonidem.
  3. Unum promorat vix pedem triclinio,
  4. Ruina camerae subito oppressit ceteros;
  5. Nec ulli iuvenes sunt reperti ad ianuam.
  6. Ut est vulgatus ordo narratae rei,
  7. Omnes scierunt numinum praesentiam
  8. Vati dedisse vitam mercedis loco.
  1. Adhuc supersunt multa quae possim loqui,
  2. Et copiosa abundat rerum varietas;
  3. Sed temperatae suaves sunt argutiae,
  4. Immodicae offendunt. Quare, vir sanctissime,
  5. Particulo, chartis nomen victurum meis
  6. Latinis dum manebit pretium litteris,
  7. Si non ingenium, certe brevitatem approba,
  8. Quae commendari tanto debet iustius
  9. Quanto poetae sunt molesti validius.
  1. Aesopi nomen sicubi interposuero,
  2. Cui reddidi iam pridem quicquid debui,
  3. Auctoritatis esse scito gratia: