Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Hoc genere quaestus postquam locuples factus est,
  2. Redire in patriam voluit cursu pelagio;
  3. Erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula:
  4. Ascendit navem, quam tempestas horrida
  5. Simul et vetustas medio dissolvit mari.
  6. Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,
  7. Subsidium vitae. Quidam curiosior:
  8. Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?
  9. Mecum inquit mea sunt cuncta. Tunc pauci enatant,
  10. Quia plures onere degravati perierant.
  11. Praedones adsunt, rapiunt, quod quisque extulit,
  12. Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope
  13. Antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.
  14. Hic litterarum quidam studio deditus,
  15. Simonidis qui saepe versus legerat
  16. Eratque absentis admirator maximus,
  17. Sermone ab ipso cognitum cupidissime
  18. Ad se recepit; veste, nummis, familia
  19. Hominem exornavit. Ceteri tabulam suam
  20. Portant rogantes victum. Quos casu obvios