Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Eratque absentis admirator maximus,
- Sermone ab ipso cognitum cupidissime
- Ad se recepit; veste, nummis, familia
- Hominem exornavit. Ceteri tabulam suam
- Portant rogantes victum. Quos casu obvios
- Simonides ut vidit: Dixi, inquit, mea
- Mecum esse cuncta; vos quod rapuistis perit.
- Mons parturibat, gemitus immanes ciens,
- Eratque in terris maxima exspectatio.
- At ille murem peperit. †Hoc scriptum est tibi,
- Qui, magna cum minaris, extricas nihil.
- Formica et musca contendebant acriter
- Quae pluris esset. Musca sic coepit prior:
- Conferre nostris tu potes te laudibus?
- Moror inter aras, templa perlustro omnia,
Nihil agere quod non prosit fabella admonet.