Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Mecum inquit mea sunt cuncta. Tunc pauci enatant,
  2. Quia plures onere degravati perierant.
  3. Praedones adsunt, rapiunt, quod quisque extulit,
  4. Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope
  5. Antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.
  6. Hic litterarum quidam studio deditus,
  7. Simonidis qui saepe versus legerat