Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Ioculare tibi videtur, et sane levi,
  2. Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.
  3. Sed diligenter intuere has nenias:
  4. Quantam sub titulis utilitatem reperies!
  5. Non semper ea sunt quae videntur; decipit
  6. Frons prima multos: rara mens intellegit
  7. Quod interiore condidit cura angulo.
  8. Hoc ne locutus sine mercede existimer,
  9. Fabellam adiciam de mustela et muribus.
  10. Mustela cum annis et senecta debilis
  11. Mures veloces non valeret assequi,
  12. Involvit se farina et obscuro loco
  13. Abiecit neglegenter. Mus escam putans
  14. Assiluit et compressus occubuit neci.
  15. Alter similiter, deinde perit et tertius.
  16. Mox venit aliquot saeculis retorridus
  17. Qui saepe laqueos et muscipula effugerat;
  18. Proculque insidias cernens hostis callidi:
  19. Sic valeas inquit ut farina es quae iaces!