Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Eos Mercurius et turbatos attrahit.
  2. Tum vero vultum magni ut viderunt Iovis,
  3. Totam timentes concacarunt regiam;
  4. Propulsi vero fustibus vadunt foras.
  5. Vetat dimitti magnus illos Iuppiter.
  6. Mirati sibi legatos non revertier,
  7. Turpe aestimantes aliquid commissum a suis,
  8. Post aliquod tempus alios ascribi iubent.
  9. Rumor legatos superiores prodidit.
  10. Timentes rursus aliquid ne simile accidat,
  11. Odore canibus anum, sed multo, replent.
  12. Mandata dantur et dimittuntur statim.
  13. Adeunt. Rogantes aditum continuo impetrant.
  14. Consedit genitor tum deorum maximus
  15. Quassatque fulmen: tremere coepere omnia.
  16. Canes, confusus subito quod fuerat fragor,
  17. Repente odorem mixtum cum merdis cacant.
  18. Reclamant omnes vindicandam iniuriam.
  19. Sic est locutus ante poenam Iuppiter:
  20. Legatos non est regis non dimittere,