Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quassatque fulmen: tremere coepere omnia.
  2. Canes, confusus subito quod fuerat fragor,
  3. Repente odorem mixtum cum merdis cacant.
  4. Reclamant omnes vindicandam iniuriam.
  5. Sic est locutus ante poenam Iuppiter:
  6. Legatos non est regis non dimittere,
  7. Nec est difficile poenas culpae imponere;
  8. Sed hoc feretis pro iudicio praemium:
  9. Non veto dimitti, verum cruciari fame,
  10. Ne ventrem continere non possint suum.
  11. Illi autem qui miserunt vos tam futtiles
  12. Numquam carebunt hominis contumelia.
  13. Ita nunc legatos exspectant et posteri
  14. Novum et venire qui videt culum olfacit.
  1. Qui fert malis auxilium post tempus dolet.
  2. Gelu rigentem quidam colubram sustulit
  3. Sinuque fovit contra se ipse misericors:
  4. Namque ut refecta est necuit hominem protinus.
  5. Hanc alia cum rogaret causam facinoris,
  6. Respondit: Ne quis discat prodesse improbis.