Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Adeunt. Rogantes aditum continuo impetrant.
  2. Consedit genitor tum deorum maximus
  3. Quassatque fulmen: tremere coepere omnia.
  4. Canes, confusus subito quod fuerat fragor,
  5. Repente odorem mixtum cum merdis cacant.
  6. Reclamant omnes vindicandam iniuriam.
  7. Sic est locutus ante poenam Iuppiter:
  8. Legatos non est regis non dimittere,
  9. Nec est difficile poenas culpae imponere;
  10. Sed hoc feretis pro iudicio praemium:
  11. Non veto dimitti, verum cruciari fame,
  12. Ne ventrem continere non possint suum.
  13. Illi autem qui miserunt vos tam futtiles
  14. Numquam carebunt hominis contumelia.
  15. Ita nunc legatos exspectant et posteri
  16. Novum et venire qui videt culum olfacit.