Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Simulque obiecto cuncta corrumpit lucro.
  1. Utilius homini nihil est quam recte loqui:
  2. Probanda cunctis est quidem sententia,
  3. Sed ad perniciem solet agi sinceritas.
  4. Cum se ferarum regem fecissit leo
  5. Et aequitatis vellet famam consequi,
  6. A pristina deflexit consuetudine
  7. Atque inter illas tenui contentus cibo
  8. Sancta incorrupta iura reddebat fide.
  9. Postquam labare coepit paenitentia,
  10. ---
  1. ---
  2. A fictione veretri linguam mulieris.
  3. Affinitatem traxit inde obscenitas.
  1. Rogavit alter, tribadas et molles mares
  2. Quae ratio procreasset. Exposuit senex:
  3. Idem Prometheus, auctor vulgi fictilis
  4. Qui simul offendit ad fortunam frangitur,
  5. Naturae partis veste quas celat pudor,
  6. Cum separatim toto finxisset die,