Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Quia dives arca veram laudem intercipit.
- Caelo receptus propter virtutem Hercules
- Cum gratulantes persalutasset deos,
- Veniente Pluto, qui Fortunae est filius,
- Avertit oculos. Causam quaesivit pater.
- Odi inquit illum, quia malis amicus est
- Simulque obiecto cuncta corrumpit lucro.
- Utilius homini nihil est quam recte loqui:
- Probanda cunctis est quidem sententia,
- Sed ad perniciem solet agi sinceritas.
- Cum se ferarum regem fecissit leo
- Et aequitatis vellet famam consequi,
- A pristina deflexit consuetudine
- Atque inter illas tenui contentus cibo
- Sancta incorrupta iura reddebat fide.
- Postquam labare coepit paenitentia,
- ---
- ---
- A fictione veretri linguam mulieris.
- Affinitatem traxit inde obscenitas.